11 Lectiones de Fide (Colegio Romano 1583)

23,00

 SUÁREZ, Francisco

ISBN: 84-600-6593-6  
Fecha de publicación: 1967
317 págs.
Dimensiones: 170 x 240 mm. 
Peso: 448 g 
Tapa Blanda
Materias: Teología 

Descripción

Praelectiones quas de fide anno 1583/ 1584 apud Collegium Romanum Societatis Iesu Franciscus SVAREZ profitebatur, mihi per annum 1937 labori et crisi subiciendas fas fuit ipsarum editionem paranti. Incepto bene progredienti post duos annos vale dicere sum coactus, cum immani exorto bello per septem annos vulneratorum infirmorumque servitio mihi superimpendenti labor quilibet scientificus impediretur. Secundam ergo partem editionis parandae nonnisi anno 1952 perficere licuit.
Editioni vero instituendae adiutor mihi nema msi magíster et amicus meus, et quidem carissimus, in Vniversitate Friburgi (Brisgoviae) Sacrae Theologiae professor, Dr. Fridericus Stegmüller, libentissime adfuit. I psi ex carde maximas gratias referre officium mihi est.
Opus nunc tandem editurus praecellentis eximiique Doctoris nationis Hispanicae, aliud nihil exopto quam ut et historicis et theologis adiumento inserviat et sanae doctrinae progressui enucleando et omnibus quaestionibus tam arduis de fide maiore in dies luce penitus percipiendis. Et labor et opus praeterea signum sint et argumentum illius arctae necessitudinis, quae et artibus et litteris excolendis inter Hispanicos viras et Germanicos iam diu coram omnibus est sancita, quaeque magis magisque in dies progreditur.
Matriti, d. f. sanctae Theresiae a Iesu Infante anni 1966.
CAROLUS DEURINGER

Valoraciones

No hay valoraciones aún.

Sé el primero en valorar “11 Lectiones de Fide (Colegio Romano 1583)”

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *

Este sitio usa Akismet para reducir el spam. Aprende cómo se procesan los datos de tus comentarios.